# De Aetna 23

Pietro Bembo, De Aetna, BERNARDVS BEMBVS PATER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/23

caetera omnia manca esse, labilia, momentanea: quae quoniam fortuna, et casu regerentur; tanto esse magis quenquam, quantum illa contemne ret, uel diuitem, uel etiam sapientem animos nostros ex aetherea sede in hanc corporis labem profectos ea lege, ut ad illam ipsam purgati aliquando reuerterentur, quae hic essent, despicere; ad illa se intendere, quo properarent? me uero, quem ista quandoque docuisses; nisi mihi uillam reliqueris, syluamque pla tanorum; putas tibi esse succensurum? non est ita mi pater: ne putes. B. P. Non puto. B. F. Neque me tam demen tem existimes uelim. B. P. Non existimo. B. F. Quid ita igitur loquebare? B. P. Quia noueram mores hominum; tum etiam pertentare te prorsus uolui, quam recte ista sentires. Sed omittamus haec iam tan dem fili; atque ad eam partem sermonis, ex qua egressi sumus, reuertamur. B. F. Immo uero pater nec reuertamur: quid enim amplius nobis cum pla tanis illis? de iis enim loquebamur.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
