# De Aetna 3

Pietro Bembo, De Aetna, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/3

Sed de his et diximus alias satis multa; et saepe dicemus: nunc autem; quoniam iam quotidie ferè accidit postea, quam e Sicilia ego, et tu reuersi sumus; ut de Aetnae incendiis interrogaremus ab iis, quibus notum est illa nos satis diligenter perspexisse; ut ea tandem molestia careremus; placuit mi hi eum sermonem conscribere; quem cum Bernardo parente habui paucis post diebus, quam rediissemus; ad quem reiiciendi essent ii, qui nos deinceps quippiam de Aetna postularent. Itaque confeci librum; quo uterque nostrum communiter uteretur: nam cum essemus in Noniano; et pater se (ut solebat) ante atrium in ripam Pluuici contulisset; accessi ad eum progresso iam in meridianas horas die: ubi ea, quae locuti sumus inter nos, ferè ista sunt. Tibi uero nunc orationem utriusque nostrum, tanquam habeatur, explicabo; non tanquam recenseatur. Igitur; cum illum multa in umbra sedentem comperissem; ita initium interpellandi eum feci. PETRVS BEMBVS FILI VS. Diu quidem pater hic sedes: & certe ripa haec uirens; quam populi tuae istae densissimae inumbrant; & fluuius alit; ali quanto frigidior est fortasse, quam sit satis.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
