# De Aetna 30

Pietro Bembo, De Aetna, BERNARDVS BEMBVS PATER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/30

Non est ita: sed, ne nunc tandem erremus; perge de ignibus, ut proposuisti: uerum autem quid tu haeres? Pergam equidem, ut iubes: sed scin, quam in salebram inciderim? Nihil profecto minus. Dum tibi ad ignes festino, eam Aetnae partem; quae nobis una restabat de tribus (sic enim partiri soleo); et qua síne ad ignes ipsos perueniri non potest; pe ne omiseram suboblitus: ita Aetnam quasi Chimaeram, caecideramus; et tanquam ream, capite mulctaueramus imprudentes: sed agam nunc tutius; ac de utroque simul loquar. Superior itaque montis pars (nam iam de iis, quae infra sunt, diximus) usque ad summum cacumen nuda uariam faciem praeostendit: nam alibi semiherbosi tractus sunt intersurgentibus tophis, qui etiam in pedemontana regione passim uisuntur: alibi per summa ora exundans incendium saxis fluentibus totas plagas inoccupauit; alibi arenarum campi magnam inlongitudinem, et latitudinem extenduntur.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
