# De Aetna 38

Pietro Bembo, De Aetna, BERNARDVS BEMBVS PATER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/38

Pulchre ni mi rum: atque isto modo ego etiam dicere hi storiam falsissimam possum; ut ea sit de mum falsissime historia, quae falsi habeat nihil. B. F. Non sequitur istud pater: sed nos dialecticen e ca ptiosis sophistarum circulis, coronisque ne auocemus: satis enim habet illic negoti. Quare age mi pater; explana potius illa nobis, quae petimus; ea incendia unde oriantur; et orta quómodò perdu rent. B. P. Tu uero postulas etiam sine dialecticis philosophari: quod quidem ipsum fieri quam possit, uel alio tem pore ex te ipso cognosces; uel cum uoles, audies de me: nunc uero age, philo sophemur: interea tamen paulisper hoc in cespite considamus: neque enim ullis ad huc Nonianis legibus cautum est, ne quis temere quo quo incespite considat: quem admodum olim urbanis, nequoquo in solio: et ego iam deambulando defes sus sum. B. F. Tu uero quiesce, ut libet, et quam diu libet: ego autem et stare adhuc possum libentius; et te ita melius auscultabo. B. P.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
