# De Aetna 4

Pietro Bembo, De Aetna, BERNARDVS BEMBVS PATER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/4

BERNARDVS BEMBVS PATER. Ego uero fili nuspiam esse libentius soleo; quam in haccum ripae, tum arborum, tum etiam fluminis amoenitate: neque est, quod uereare, nequid nobis frigus hoc noceat, praesertim in tanto aestatis ardore: Sed fecisti tu quidem pérbene; qui me ab iis cogitationibus reuocasti; quas & libentissime semper abiicio, cum in Nonianum uenitur; et nunc quidem nobis nescio quo pacto furtim irrepserant non modo non uocantibus, sed etiam inuitis. Derep. sci BEMBVS FILIVS. licet cogitabas aliquid, aut certe de trium uiratu tuo: saepe enim ex te audiui (si fieri possit) uelle te, in agris cum esses; quoniam tibi id cum modice contingeret, tum etiam perraro; de iis, quae in ur be agantur, tanquam lethaeo aliquo sumpto poculo, nihil omnino rcordari.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
