# De Aetna 41

Pietro Bembo, De Aetna, BERNARDVS BEMBVS PATER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/41

Habes, unde incendia oriantur Aetnae tuae: habe nunc quómodo etiam orta perdurent: in quo quidem nolo ego te illud admirari, quod uulgus solet: magnum esse scilicet tantas flammas, tam immen sos ignes post hominum memoriam sem per habuisse, quo alerentur: quid est enim magnum ipsi magistrae rerum omnium, et parenti naturae? quid arduum; quid illa tandem non potest? qui stellas; qui solem; qui coeli conuexa; qui terras omnes, ac maria; qui mundum denique ip sum, quo nihil est admirabilius, uel po tius extra quem nihil est, quod admireris; saepe sine admiratione intuemur iisdem nobis esse Aetna miraculum potest?

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
