Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 42
Unproofread scanNot analysed yet
caue sis tam imprudens fili; ut tu id putes: nam si naturam respicimus; nihil in Aetna est, quod mirum uoces: si rem consyderamus ipsam; nónne tibi etiam mira uideantur cum alia loca permulta, tum uel Aponi nostri fontes, calidaeque il lae purissimae; quibus natura non tantum ut calefacerent dedit, quod erat tamen ab aquis alienum; sed multum de iure quoque rerum omnium concessit, mul tum de nostro, tum aliquid de deorum etiam, et suo; ut morbis scilicet mederentur non modo sine ullo aegri dolore, qua de causa graeco uerbo Aponus nomen inuenit; sed etiam cum uolupta te? itaque, qui curantur,