# De Aetna 42-2

Pietro Bembo, De Aetna, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/42-2

Non uenas reserant (ut ait ille); nec uul nere uulnera sanant; Pocula nec tristi gramine mista bibunt: Amissum lymphis reparant impune ui gorem; Pacaturque aegro luxuriante dolor: Nam morbos quidem expellere hominum planè est rerum usum multarum recte callentium: hoc autem uel sine dolore id efficere; uel (quod multo est maximum) etiam cum uoluptate deo rum mihi quidem uidetur esse proprium, ipsiusque principis omnium, et pa rentis naturae, quod si cum uno Aponi fonticulo, et canali profunda illa compa raueris, inundationesque omnes Aetnae tuae; fortasse non uerear, ne noster hic colliculus tuo illo monte sit minor.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
