Latin
43
Pietro Bembo, De Aetna 43
Unproofread scanNot analysed yet
Sed faciam, ut tibi pollicitus sum; et Aetnae incendia quómodo alantur, docebo. Quo niam igitur (ut scis) humore, et calore omnia concipiuntur; cum et semper ardeat mons, et semper a mari perlustretur; ha bes iam duobus istis uerbis, quòd petis: ignis enim; qui detrahit semper aliquid, atque consumit; gignit etiam semper aliquid sibi, quod consumat, suo ipsius calo re humectantibus undis tellurem, semperque igni materiam sufficientibus, quo alatur: nam et bitumen maxime, quod sulfuri simillimum est, fit ex terra et limo exudante tellure; tum et eiusdem ferè generis halumen; quod quia ex salo et ter ra conficitur, ita uocatur. B. F.