# De Aetna 44

Pietro Bembo, De Aetna, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/44

Vnde autem saxa, et pumices pater et eiectamenta illa, quae uomit? quid illa tandem sunt? an sulfur tantum bitumen, halumen omnia? B. P. Nequaquam fili: sed tanta est uis ignium, praesertim inclusorum, et uentis intus furentibus; ut non uiscera imbecilla modo; sed planè nerui etiam fortiores corripiantur telluris; et saxa ipsa durissima liquefiant. B. F. At ea ipsa saxa non alíquando defecisse, mon temque sibi non subsedisse, nónne illud est mirum patet? B. P. Neque id fili quidem mirum: tellus enim semper foecunda est sui ipsius; semperque se met ipsa párturit: nisi tamen malis tu cum Pythagora sentire; qui quidem apud Ouidium ita praecipiens inducitur ut audeat affirmare Aetnaea incendia non esse usquequaque duratura. B. F.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
