# De Aetna 48

Pietro Bembo, De Aetna, BEMBVS. FIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/48

Despumant igitur flammis urgentibus ignei ri ui pigro fluxu totas delambentes plagas: ii paulatim recedente calore priorem sibi naturam reposcentes in lapidem indure scunt fragilem sanè flammis eneruantibus, et si complectas, putrem. Stat ea confluuies, ueluti glacies, concreta usque, ut alteri descendant riui: ii nanque non supráfluunt; sed inter montis arenosam cutem, et priora concreta fluenta insinu antes sese cursum sibi medium quaerunt: sic, que prius induruerant; quia friabilia sunt (ut dixi); nouis incendiis ceden tia crepant, et in partes disiecta prosiliunt, quacunque unda deurgens intérfluit: déinde conglaciantem eam altera subiit illuuies; atque ipsa tantundem facit: tum al tera item, et altera: non enim continua to fluore mons; sed per intermissos spiritus (ut supra commemorauimus) eructatur: atque ita nouissimis semper uincen tibus, multiplicatoque in imrcendio ex igneis fluminib lapides altissimo congestu magn um mon tis inocuparunt: atque &o recentius fluxere, eò et nigriores sunt, et firruiores: aetate et pallescunt, et resinde ego esse arenarum plagas orinis, quae circa cacumen uisuntur, existimo. Materies omnis aridissima est; atque ideo minus multo, quam uiui lapides, ponderosa; scabra adeo, ut breui mora, tanquam a li ma, inscendentibus calcei exedantur. Atqui ego sanè in eo mal lem Empedoclem imitari; qui ascensurus amyclis aereis utebatur: sed sequere. F.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
