# De Aetna 5

Pietro Bembo, De Aetna, BERNARDVS BEMBVS PATER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/5

BEMBVS PATER Est ita, ut dicis: nam cum ab urbe propterea me frequentiaque hominum; tanquam a fluctibus, in hunc solitudinis portum recipi am; ut relaxem a curis, remittamque pau lisper animum; meque ipsum restituam mihi, atque ad reliquos confirmem labores; ut in ludis athletae solent; qui cum aliquo in cursu desudarint, considunt parumper, reuocantque sese, ut sint ad reliqua postea certamina ualentiores; si tamen illae ipsae me rus etiam prosequuntur quas fugio curas, et sollicitudines; pro fecto nihil ago: quod mihi quidem nunc ipsum euenit: qui cum solus in hac ripa consederim, ut dignum aliquid isto silentio meditarer; ecce nos ita etiam unda illa ipsa resorbuit urbanorum nego tiorum; paulatimque in triumuiratus mei F.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
