Latin
BEMBVS. FIL
Pietro Bembo, De Aetna 52
Unproofread scanNot analysed yet
B. P. Quid, quod hyemare tantum eaeminit Strabo? B. F. At experien tia ita &docet, usque ipse auctor (quod qui dem uenia illius dixerim) non deterior. Quare illud mi pater etia, atque etiam uide; ne quid te moueat, si aliqua ex parte huius nostri de Aetna sermonis cum uetustis scri ptoribus dissentimus: nihil enim impedit fuisse tum ea omnia, quae ipsi olim tradi dere, quorum permanserint plurima in no stram diem; quaedam se immutauerint; alí qua etiam surrexerint noua: nam (ut caete ra omittam); quod cinerosa partim esse summa cacumina dictauere; eius rei nunc uestigium nullum apparet: cinis enim, qui queat conspici, toto monte nullus est: neque id tamen omnibus annis fuit: nam mul torum testimonio accepimus, qui uidere, annos ab hinc quadraginta tantos ex Aetna cineres euolasi, per totam eam insulae partem aiae uersus Pe lorum iacet, uniuersanm abstulerint; eos etiam in Italiam uentis feren tibus latos. Sed (ut ad niues illa?