Latin
BEMBVS. FIL
Pietro Bembo, De Aetna 54
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui res, et locus me monuere ut quod ibi uidimus pulcherrimum natura opus et mirati fuimus maxime, non praeterirem. Altissima in specula; qua syl ua deficiente liberior prospectus in insu lam, et Tyrrhena fluenta dominatur; herbidus campus leni decumbit cliuo: hunc pini procérae pari distantes interuallo ducta corona circunsepiunt: in me dio fagus densissima quadrifido robore se subiiciens, celsior quam caeterae, ueluti regi na ipsa consurgit: ea non statim ex imo discriminatur; sed a tellure per spatium cubitalem uno trunco contenta est: inde se in ramos consimiles aequalibus interual lis dispartitur: interne usque ad imas radices arbor deficiens undis pluaibus urnam ex sese facit: illae montano purgante aere, ac umbris solem arcentibus et fontanis ge lidiores sunt, et putealibus puria Ambigeres ibi tu quidem pater si quid eorum tibi laudandum esset; quid nam potissimum laudares, an prospectum eius loci, an locum; tum an arborem, an undas: ita scite in alteris decorandis (quasi qui dem id agerent; ut quid magis pulchrum esset, ambigeretur) et Hamadryas, et Nais conuenere: in honestandis uero alteris ad mirabile quidem est, quantum gratiae, uenustatisque sibi inuicem afferant Iupiter Genio, et genius loui: quo fit; ut in utrisque multum Venus etiam permista sentiatur.