# De Aetna 9

Pietro Bembo, De Aetna, BERNARDVS BEMBVS PATER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/9

B. P. Gaudeo et id quidem: idque ip sum ex eo suspicabamur, quod nondum ad nos cogitabatis. Sed postea, qui in eum ser monem incidimus, ut de Sicilia loquere mur; narra mihi quemadmodum ea se habent, quae de Aetnaeis ignibus et feruntur passim, et perleguntur: te enim accessisse illuc cum Angelo tuo, totumque montem perlustrasse audiebamus: et no bis quidem certe nunc uacat: quid enim istoc aestu agamus meridiani? neque est, quod ego soleam libentius, quam de naturae miraculis audire. Haec uero, ut libet; modo ualeam recen sere: et quidem eiusmodi sunt; ut tibi audi enti afferre uel magnam possint; mihi cer te narranti semper aliquam afferant uoluptatem: quanquam quidem iam hoc ipsum facimus nimis saepe: quam enim multis nos eadem ipsa censes postea, quam e Sicilia reuersi sumus, narrauisse? Sed consurge (si placet) ab hac umbra: nam in ripis qui dem omnis quae fit accubatio, ea si longior est, esse admodum grauior solet: atque ad illa buxeta nostra (si tibi uidetur), sedesque pergamus. B. P.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
