# Numerorum Mysteria 100-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVATERNARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/100-2

Haec autem quam sint vtilia ad intelligendam Timaei cosmopoeam, id est, Mundi fabricam, Platonis quae sequuntur verba testantur: Quoniam, inquit, Mundus corporeus, aspectabilis, tractabilisque futurus erat, ac sine igne nihil videri potest, nihilque sine solido tangi, et solidum absque terra nihil, ideo in operis huius exordio, Deus ignem primo, terramque. creauit; sed duo sola absque tertio quodam commode cohaerere non possunt, mediumque aliquod vinculum, vtrorumque desiderant; vinculorum, id est aptissimum, atque pulcherrimum, quod ex se, & ex his quae astringit, quam maxime vnum efficit. Hoc maxime proportio, ratioque alternae comparationis assequitur. quando.n.tribus in numeris aut molibus, aut viribus medium ita se habet ad postremum, vt primum ad medium, vicissimque vt postremum cum medio, ita medium cum primo congruit, tunc quod medium est, et primum fit, & postremum: postremumquoque & primum media fiunt, ita necessitas cogit, vt omnia quae sic deuincta fuerint, eadem inter se sint; eadem vero cum facta sint, efficitur vt omnia sint vnum. quod si corpus vniuersi latitudinem habere debuisset, nullam vero profunditatem, vnum sane tum ad se ipsum, tum ad extrema vincienda interiectum medium suffecisset. at cum soliditatem requireret Mudus, solida vero non vno, sed duobus semper copulentur medijs; inter ignem, & terram Deus aerem, aquamque locauit, eaque ita inter se inuicem, quo ad fieri poterat, comparauit, vt quemadmodum ignis ad aerem, ita aer ad aquam, sic aequa ad terram congrue conferatur. qua ex coniunctione ita constitutus est Mundus, vt aspici, tangique possit propterea ex huiusmodi rebus, numero Quattuor, Mundi corpus conflatum est, ea connexum comparatione, qua dixi, ex quo seipsum amicitia concordi complectitur. atque ita apte cohaeret, vt nequeat dissolui vllo modo, nisi ab eodem, à quo est colligatum. Hactenus ille. Caeterum vt magis notum faciamus, quanta apud Platonem congruitas mathematicis inest ad Physica, repetenda sunt media duorum solidorum. Posuimus inter a et 27 competentia media duo, videlicet, 12. et 18 Duodecim quippe numerus tum ex 8. tum ex 27. nascitur. latus.n.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
