Latin
DE NVMERO III
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 102-2
Unproofread scanNot analysed yet
Fal. li. 2. Etiam in sacris feralibus Deae Mutae haec legimus apud Quid. Ecce anus in medijs residens annosa puellis, Sacra facit tacitè, nec tamen ipsa tacet, Et digitis Tria tura Tribus sub limine ponit. Ternarius etiam funeribus sacer fuisse perhibetur. nam fato functum proprio nomine Ter clarum inclamabant, fortassis quod ad nihil aeque, atque ad proprium nomen citius expergiscamur, ad quod si vitalis aliquis adhuc calor inclusus lateret, vitae signum aliquod ederetur. quod si ne tum quidem se proderet spiritus vitalis, de eo conclamatum dicebant. Vnde dicebantur conclamati. De qua Proclus inquit: Mortuorum vocationes Ter consueuimus facere. Apud Homerum Vlysses asserit se prius naues non recepisse, quam socios suos, qui in praelio contra Ciconas occubuerunt, Ter vocasset.