# Numerorum Mysteria 102

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/102

At si nulla valet medicina repellere pestem
Dardaniae veniant artes: nudataque plantas
Fęmina, quae iustis, tum demum operata iuuentae
Legibus, obscoeno manat pudibunda cruore,
Sed resoluta sinus, resoluto męsta capillo,
Ter circum areolas, & sepem ducitur horti,
Quae cum lustrauit gradiens (mirabile visu)
Non aliter, quam decussa pluit arbore nimbus,
Vel teretis mali, vel tectae cortice glandis,
Voluitur ad terram distorto corpore campe.
Fuit praeterea Ternarius ligationibus aptissimus, hinc illud
eiusdem Poetae in Pharmaceutria:
Terna tibi haec primum Triplici diuersa colore.
Licia circundo, Terque haec altaria circum
Effigiem duco.
Et paullo post.
Necte Tribus nodis Ternos Amarylli colores.
De Medea quòque legimus:
Verbaque Ter dixit placidos facientia somnos,
Quae mare turbatum, quae flumina concita sistunt.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
