# Numerorum Mysteria 105-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVATERNARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/105-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/105-2

Ad ea, quae diximus pertinet, quod apud Spartanos erat Licurgi lege sancitum, vt speciosus puer, & forma liberali publice educari; mancus vero, & deformis in loca vasta, & praerupta exponi, vel in vltimas terrarum oras ablegari deberet. Testatur et DiodoIn Alexandro. rus Siculus corporis pulchritudinem prae omnibus, magno in primis pondere apud eos fuisse, quibus imperauerat Sopithes, atque in ipsa statim infantia, puerorum discrimen fecisse, vt, qui membra, ac natu ram ad bonum corporis statum, & robur idoneam habere viderentur, eos educarent: quibus corpora essent deformia, ijs alendi curam impendere superuacaneum existimarent, ac mortem inferrent; pariter & in matrimonio contrahendo, neque dotis, neque magni apparatus, sed formae dumtaxat, & proceritatis corporum rationem habuisse; quasi illud Apuleij ex Apologia secunda iactantes: Virgo formosa, & si fuerit oppido pauper, tamen abunde dotata est. affert quippe ad maritum nouam animi indolem, pulchritudinis graLib. 2. tiam, floris rudimentum. Ioannes Boemus Aubanus de moribus gentium: Connubia (inquit) non opibus, & nobilitate, sed formae praestantia conciliant inter se liberorum caussa, qui in Catheis Indis habitant populi. Memoriae quoque traditum, Aethiopum populos qui Gymnosophistarum sapientia regebantur, Reges sibi non ex his, qui fortissimi, & opulentissimi essent, creare; sed eos tantum, qui forma essent pulcherrimi, atque praestantissimi. Approbatur hoc auctoritate Cepolae, qui in tract. de Imper. militum eligendo fol. penult. concl. 10. dicit, in dubio deligendum esse in Imperatorem exercitus, qui forma eleganti ceteros excelleret. Nam & Aristoteles in Politicis suadet illos ad magistratum legendos esse, qui sint forma decenti, & non monstruosa. Et in Ethicis, non satis ad felicitatem idoneum dicit, Echic. I. cap. 2. qui deformis est. Alibi quoque a signatis, cauendum eße monet. Quod in Cain aperto testimonio sacra Genesis testatur historia, qui perpetuo profugus fratricidij signum palam in fronte, Dei decreto, semper portauit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
