# Numerorum Mysteria 106

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/106

Tres digiti sunt, quibus Deus appendit molem terrae. Tribus modis deleri peccata possunt. Remittuntur enim per baptismum, teguntur per charitatem, non imputantur per martyrium. Iam ve ro cum multa ac magna sint, atque adeo tot & tanta, vt nemo illa sermone complecti possit, quae nos à Deo partim habemus, partim ha bituri sumus; in hoc tamen potissimum elucet ipsius erga genus humanum beneficentia, quod ad eum animos erigimus, eique, velut necessitudine quadam, cognatione vnimur. hoc autem praecipue prę stat Ternarius Theologicarum virtutum numerus. his enim humana mens à terrenis ad cęlestia tollitur, Deoque iungitur; & sine quarum connexione & agglutinatione, non est homini salus; & quae vbi adsunt, salutis auctore Deo munus afferunt. De his dicebat Apostolus ad Corint. scribens: Nunc autem manent Fides, Spes, & Charitas Tria haec, maior autem horum est Charitas. Vi merito hic sit virtutum funiculus Triplex, qui secundum Ecclesiasten difficile rumpitur. Tribus modis inuitat Deus ad se peccatorem, virtutibus signorum, occulta compunctione, ore doctoris Mirabile vero quod legimus apud Iob, Deum, quem humanae imbecillitatis plurimum miseret, homines, vt eos ad sese conuertat, semel, secundo, ac rursus, hoc est, verbis, somniis, & morbis arguende admonitos velle. qui si Tertio resipiscant, bene illis fore; sin minus, Dei spiritum ab eis discessurum, atque ipsos prorsus deserturum mi nitari. Sed id mirabilius multo, quod in tentationibus Ter a nobis superatus Diabolus, ita eneruis & confusus discedat, vt vltra nos adoriri uel nequeat, vel erubescat. Quare merito Satanas Pardo comparatus legitur, qui in capienda praeda, nisi Tertio saltu eam fue rit assecutus, indignatus vltra aggredi ceßat. tanta est huius numeri vis & potentia. Quod dico, discere potes plurimis locis sacrarum scripturarum. Tertio & nouissimo puteo effosso, ceßauit iurgium pastorum. vt legitur Gen. cap. 26. consimili modo Helias propheta Triplici lignorum prouolutione, tum cum igni diuinitus immisso sacrificium absumsit, ignominię prophetas, qui ab eo prouocati, idem facere nequiuerant, obtruncauit. Quin & libro Iudicum legitur, Cap. 10. quod cum omnis Israel ad vlciscendum scelus Beniamin, in Gabaa, iubente Domino, ascendisset, semel atque iterum caesus, Tertio victor exstitit. Quo docemur, per Tertiam pugnam, Deum perpetuam requiem ac triumphum praestare solitum. Sic Apostolus Paulus post Triplicem victoriam, per Triplicem orationem, impetratam, quieuit securus dicens: Propter quod Ter Dominum rogaui, & di2. Corin.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
