Latin
DE NVMERO III
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 110
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam igitur Deo non fuit satis sola sui ipsius contemplatione frui, sed operae precium videbatur, vt quo plures beneficium sentirent, latius se ipsum diffunderet, deriuaretque (quod summae benignitatis erat) primum quidem cogitatione concepit Angelicas potestates ac coelestes, quae quidem cogitatio transiuit in opus, quod verbo complebatur, &spiritu perficiebatur. Eorum enim quae fiunt caussam Patrem cogites opus est; effectricem, Filium; perfectricem, Spiritum, ita vt Patris quidem voluntate administri spiritus exsistant; actione vero Filij in rerum naturam producantur; Spiritus autem praesentia perfectionem accipiant, &expletionem. Sic sunt constituti velut secundi Splendores, primi il lius lucis ministri, siue eos dicas Angelos, siue spiritus intellectuales, siue ignem ab omni materiae pondere immunem &incorporeum, iuxta illud Psalmographi: Qui facit Angelos suos spiritus, &ministros suos flammam ignis; siue aliam aliquam naturam impatibilem, &mobilitatis expertem, ac tenuem, &simplicem ab his quas commemorauimus proximam, sed longo proximam interuallo. Ad hunc ergo modum Angelicus chorus, siue cęlestis Hierarchia, siue Intelligibilis mundus institutionem accepit, &creationem, quantum nobis de his rebus dißerentibus paruo rationis lumine licet examinare. Postea vero quamprimum hoc opificium ipsi artifici satis arrisit, alium quendam mundum expressit cogitatione, qui &materia constaret, ac per hoc oculis corporeis pateret. atque hoc est vniuersum illud, quod ex cęlo, terraque, &quae in medio sunt, omnibus cernitur concretum ac concinnatum; laudabile quidem felici singulorum, ex quibus compingitur statu, dexteritateque; laudabilius vero omnium rerum admirabili concentu; quo fit vt cum singula singulis pugnent, vniuersa tamen ad vnum mundum consummandum, mirabiliter conspirent. Sic materialis, corporeusve creatus est Mundus Ceterum nullum erat adhuc vtriusque temperamentum, nec aliqua diuersissimorum mixtura, quae indicio SIR dicio eße potuisset, &sapientiae maioris, &ingentis, quod Deus in creaturas insumeret impendij. Quare cum artifex ipsum Dei Verbum haec vellet ostentare, animal quoddam vnum ex vtraque natura visibili, scilicet, &inuisibili, nempe Hominem fabricat, corpore quidem a materia, quae iam ante suppetebat, accepto; vita vero per ipsum indita, quam rationalem animam nuncupamus. Hunc con positum, vt alium quendam Mundum in re tenui magnum, in terris constituit, vt mixtum quendam adoratorem visibilis quidem creaturae inspectorem, intelligibilis autem cultorem. Deus igitur cum Verbo suo &Spiritu sancto, quae Tria vnum sunt Deus vnus omnipotens, Tres condidit mundos angelicum, materialem, &humanum; intelligibilem, scilicet, corporeum, &mistum. Angelicus, Humanus, Materialis, Mundus Intelligibilis, Corporeus, Mixtus. Omne autem quod creatum est, aut est extremum, aut medium;