# Numerorum Mysteria 111-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/111-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/111-3

Quandoquidem quae noctu Missa canitur, illum refert statum qui fuit ante legem, quando scilicet, omnes erant in tenebris: Quae vero in aurora cantatur Mißa, refert tempus sub lege, in quo iam incipiebant ex parte Christum scire; sed non plene propter dicta legis & Prophetarum, & ideo celebratur inter diem, & noctem: Tertia cantatur in die, qua designatur tempus gratiae. Gen. 5. In his tribus temporibus clamat scriptura Enoch iustum, Heliam sohan. 21. prophetam, & Iohannem euangelistam fuisse in longiorem vitam translatos, ad destructionem, vt creditur, Antichristi, qui se Chri Georg. Tra pez. sibella de hoc edistum filium Dei finget. Diabolus.n.licentius in vltimis temporio. Sic eum vo o manere, bus, propter peccata nostra, omnibus suis viribus vsurus est, vt αici καὶ τα Hyppolitus ofone etiam Electi, si possibile sit, in errorem contrudantur. Oportuit aude Consum natione setem vnum ex illis mittere, qui ante legem fuerunt: vnum qui sub culi, & Ambrosius Catharinus in lege; tertium sub gratia, qui Christum ipsum viderit, & allocucap. 2. Gen. Genel. 5. tus fuerit. Quare Tres falsitati resistent testes Enoch, cuius ante Eccli. 23. ccli. 48. Malich. 4 diluuium iustitia claruit, quando nullum aliud mandatum hominibus exstabat, quam quod natura in singulorum pectoribus insitum est; Helias, qui vel mortuos in vitam restituit oratione, & sub lege coruscauit; lohannes, quem Dominus plurimum dilexit, Apostolorum sanctissimus. Tria sunt temporis spacia, Praeteritum, quod fuit, & iam Ternarioss non est: Praesens, finis praeteriti, & initium futuri, quod alioqu cludi totam temporis meninstans, & nunc dicitur: Futurum, quod modo non est, sed alisuram. Pręsentia, Futura, quando erit. Pręterita, quasi vnum corpus aeternitatis perficiunt. Praeterita amare, insipientis est: praesentia, stulti; futura, prudentis. Pręteritorum pietas est; praesentium, cupiditas; futurorum, charitas. Tria haec temporis Spacia in animo requirenda videntur secundum Isidorum Pręterita reminiscendo, Pręsentia contuendo, Futura exspectando. Recolimus transeuntia, Intuemur pręsentia, Speramus aduenientia. TRINITAS in loco. Triplex est locus rationali creaturae deputatus, locus summus:

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
