# Numerorum Mysteria 111

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/111

si extremum, intellectus est, aut angelicus, aut humanus; si medium, est sensibilis creatura, posterior Angelis, Homine prior creata. Angelicus intellectus est esse omnium, & vniuersalis omnium actiis. sicut enim a materia abiunctus est; ita & sine specie intelligit, nouitque omnia, non per ipsa omnia, neque per ipsorum omnium species; sed simpliciter, & per se, intuitu & contemplatione sui esse, antequam omnia fiant. Humanus intellectus est omnium posse, & vniuersalis omnium potentia. Et quaecumque intra vtrumque intellectum relinquuntur, sunt omnia secundum substantiam ex actu & potentia. Intellectus enim angelicus est, vt simplex omnium actus; humanus, vt simplex & vniuersalis omnium potentia. Quidquid vero superest, sensibile est, & eorum medium, ex actu & po tentia. Fit igitur vt omnia sint tantum Tria, duo videlicet, extremi intellectus, quorum vterque est omnia; & reliqua omnia, quae vtriusque in tellectus medio clauduntur. Et eorum quodlibet est quod libet; & eorum quodlibet est omne;& omnia, omnia. Ante omnia igitur creatum est omne; Angelus, scilicet. In omnibus creata sunt omnia; cetera omnia. Post omnia creatum est omne; Homo. quod sequentem figuram: subijcitur oculis per MVNDV Intelligibilis & sensibilis, Sensibilis, Intelligibilis, Homo, Cetera omnia, Angelus Extremum, Medium, Extremum, Post omnia, In omnibus Ante omnia Potentia simplex Actus & potentia Actus simplex Potentia omnium Vtriusque vnio, Actus omnium, Omne & totum, Omne & totum Omne & totum Vnum. Vnum. Vnum. Est enim horum Trium vnumquodque vnum, totum & omne; quia Actus simplex est totus actus; Potentia simplex, tota & vniuersalis potentia; Actus & Potentia simul, totum sunt ex actu & potentia. Creauit quoque Deus Vniuersale affirmatiuum, Angelum; Vniuersale negatiuum, Hominem, in quo nullus est actus à principio; Particulare affirmatiuum & negatium, cetera media. Angelicum intellectum Trifariam et Deu. Esse simplici, Poße fieri, Pper ? Humanum intellectum, omnia creauit, in Esse & posse; quando Continue fieri

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
