Latin
112
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 112-2
Unproofread scanNot analysed yet
diuidatur in Principatus, Archangelos, &Angelos omnium horum munus circa ea tantum versatur, quae sub Luna sunt. Principatuum cura circa Respublicas, Principes, ac Reges, vt ex Danies le cognoscimus; Archangelorum circa mysteria, &sacras caeremonias; Angeli priuatis student rebus, &singuli singulis hominibus adhibentur, vt asserunt Damascenus, Origenes, Gregoriiis Papa, Hieronymus, &Augustinus. Quemadmodum autem pictor intendens pingere imaginem Re-Nie. Casa. excit. gis in pariete, purgat parietem, illuminat seu dealbat, deinde per li. 5. Mitto angeficit intentum; eodem fere modo Tres apud Dionysium sunt actio lum. nes Angelicae: Purgatio Illuminatio Perfectio. ita inter se distributae, vt purget vltima Hierarchia; illuminet media; suprema perficiat. Triplex Angelorum cognitio: Matutinam. i. cognitionem rerum in verbo, Habet. n. Angelus Meridianam. i. apertam Dei visionem, cognitionem Vespertinam. i. cognitionem rerum in se. Triplex Angelorum status: Innocentiae, Gratiae, Glorię. Ternario rursum distinctus est Angelorum motus apud Dionys. Circularis, Rectus, Obliquus. Triplex item in Angelo mobilitas est, nempe: Naturae Intelligentiae, Voluntatis.