# Numerorum Mysteria 112-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/112-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/112-2

diuidatur in Principatus, Archangelos, & Angelos omnium horum munus circa ea tantum versatur, quae sub Luna sunt. Principatuum cura circa Respublicas, Principes, ac Reges, vt ex Danies le cognoscimus; Archangelorum circa mysteria, & sacras caeremonias; Angeli priuatis student rebus, & singuli singulis hominibus adhibentur, vt asserunt Damascenus, Origenes, Gregoriiis Papa, Hieronymus, & Augustinus. Quemadmodum autem pictor intendens pingere imaginem Re-Nie. Casa. excit. gis in pariete, purgat parietem, illuminat seu dealbat, deinde per li. 5. Mitto angeficit intentum; eodem fere modo Tres apud Dionysium sunt actio lum. nes Angelicae: Purgatio Illuminatio Perfectio. ita inter se distributae, vt purget vltima Hierarchia; illuminet media; suprema perficiat. Triplex Angelorum cognitio: Matutinam.i.cognitionem rerum in verbo, Habet.n. Angelus Meridianam.i.apertam Dei visionem, cognitionem Vespertinam.i. cognitionem rerum in se. Triplex Angelorum status: Innocentiae, Gratiae, Glorię. Ternario rursum distinctus est Angelorum motus apud Dionys. Circularis, Rectus, Obliquus. Triplex item in Angelo mobilitas est, nempe: Naturae Intelligentiae, Voluntatis.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
