# Numerorum Mysteria 117-4

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/117-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/117-4

personis, in quo primum statuit aeternum illud atque perfectum, quod secundum generauit, & mentem aeternam itidem & verfectam. Alio in loco Patrem mentem nominat, sed ab eo manasse Verbum, à quibus condita sunt vniuersa. Ita.n.ait in principio libri de prouidentia: Itaque a Mente ipsa, & ab eius Sermone natum hoc vniuersum, & digestum est. Porphyrius haec principia ponit Patrem, & Filium, quem Gręce appellat paternum intellectum: quod, quam uis in tenebris, videntur tamen Poetae attigisse, cum Mineruam suam διὸστνους faciunt, sine matre, de illius vertice ac capite produ ctam sapientiam ipsam. Sic Zoroaster & ceteri Magi tres ponunt praecipuos Mundi principes, & trium ordinum dominos, Oromasin, Mithrin, & Arimanin, quos Plato vocat Deum, Mentem, & Animam. Dei enim excelsi proprium est vnitas; Mentis, ordo, vel pondus; Animae autem, mensura & motus.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
