# Numerorum Mysteria 117

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/117

Quibus tres in ecclesiastica hierarchia sidelium distinctiones signiGregor. ficantur. iam enim illi Tres viri dormierant, & apud Deum sunt mor. lib. spiritus eorum; quare nullam timent, a qua liberari debeant, tribula tionem. In Noc significantur Praepositi boni, qui in tentationum flu ctibus regunt, & gubernant Ecclesiam, quomodo Noe in Diluuio gubernauit arcam. In Daniele (cuius mira abstinentia describitur, omnes sancti continentes, qui de rebus Mundi quas possident, dum pia opera faciunt, quasi per terrae viam ad cęlestem patriam tendunt. In Iob omnes coniugati iuste & bene iuuentes. In tribus igitur ordinibus sancta Ecclesia constat, Rectorum, Coniugatorum. Continentium, Sic in Euangelio Dominus, dum alios in agro, alios in lecto, atque es Matt. 24. se in molendino alios perhibet, Tres proculdubio in Ecclesia ordines ostendit. Siquidem in agro sunt qui gubernant Ecclesiam, & vineam illam Domini electam excoluni; quemadmodum Vas electum Paulus, dicens de se ipso: Ego plantaui, Apollo rigauit, Deus autem i.Cor. 3. incrementum dedit: in lecto vero dicuntur esse qui amant quietem Diuinae contemplationis, & ab huiiis seculi turbine, fluctibusque semoti, in tranquillitate & ocio seruiunt Deo: denique in molendino esse dicuntur, qui vitam huius Mundi negociosam sectantes, soliciti sunt, & turbantur erga plurima, instar molae assidua vertigine se rotantis, varijs & inquietis actionibus occupati, atque disten ti. Hosce Tres hominum status in praedictis Tribus viris Augusti nus voluit expressos, cuius haec sunt verba in expositione Psal. 132. Noc significat Rectores Ecclesiae; Daniel vitam quietam elegit, et in coelibatu seruire Deo, eos insinuans qui in mentis quietudine secre tius Deo vacant; Iob vxorem habens & filios, amplasque diuitias, eos indicat, qui actionibus huius Mundi exercentur. Itaque Noc assumendos de agro: Daniel, de lecto: & Iob de molendino recipiendos in gloriam designat. TriniBeatitudo nostra Trinitate perficietur secundum Hugonem a san De sacr. men. ib. cto Victore. Mortem, Ese Errorem, nostrum non habebit? Nosse Ibi enim Offensionem; Amare Vacabimus Videbimus, Amabimus, Videbimus? & sed ibiLaudabimus. Amabimus, Idem testatur Aluarus Pelagius de Planctu Ecclesiae. lib. 2. artic. 63. dicens: In superna patria, anima sancta capax erit Aeternitatis, Sapientiae, & Dulcedinis Dei. quia Obliuione, Memoria retinebit Errore, Deum sine Scientia cognoscet alterius rei affectione. Amor amplectetur Et ita perficietur Trinitas animae illa ineffabili vnione Trinitatis

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
