Latin
119
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 119
Unproofread scanNot analysed yet
sunt enim Tres viae continuae, nempe Longitudo à summo ad imum, vel e conuerso; Latitudo à dextro ad sinistrum; Altitudo ab ante, &retro. In Cęlo igitur ad terram relato, relatio circumferentiae ad centrum caussat longitudinem ascendendo &descenden do. ordo autem signorum in circulo aliquo facit altitudinem, quia ab Occidente, in Orientem facit ante; sed retro est ab Oriente, in Occiden tem. alius vero motus facit latitudinem, id est, dextrum, ad sinistrum. Triplex est planetarum circulus, Deferens, Aequans, Epicyclus.