# Numerorum Mysteria 119-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119-3

suum verbum, seu conceptum, siue ideam rerum creabilium, & ex ipso patre, qui purus intellectus, & verbo eius procedit spiritiis, seu voluntas, quae mouet vt fiat creatura: sic fiunt omnia opera intellectualis naturae; puta intellectus meus vult sui ipsius similitudinem in nobis formare, concipit primo seipsum, generando de se verbum suae intelligentiae, in quo seipsum intuetur, et facit conceptum illum quandam ideam seu formam exemplarem, ad cuius similitudinem vult formare naturam intellestualem, quae est in interiori homine nostro, & quia haec forma est ei grata, ipsam amplectitur tamquam bonam. & quia bonum est sui ipsius com municatiuum, tunc oritur motus in voluntate, & mouet linguam & omnia alia, vt formetur vox quam exspiro, in qua voce sensibili & formata, est spiritus desiderij mei, in quo est verbum conpater verbi. Vnde ceptus mei, & in conceptu intellectus qui est similitudo creationis in omni opere intellectualis naturae relucet Dei. Et videtur quomodo perfectio requirii Trinitatem, scilicet, Patrem, Filium, & Spiritum sanctum Tria in Homine inuisibilia. Quemadmodum inuisibilis est Diuina Trinitas: eodem fere

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
