# Numerorum Mysteria 119-4

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119-4

modo Tria sunt in Homine inuisibilia, & indiuisa, & in vnun conglobata, & virtutis efficatia redundantia, Vox genitrix Verbi, ex Verbo simul cum Voce procedit efficatia, quae facit alterum consulem fieri, alterum trucidari. Sunt autem ista tria Vox, Verbum Efficatia, vnum. Qui. n. fieri potest, vt diuidas Vocem a Verbo; & Efficatiam a Voce, & à Verbo? Vna itaque est in his subsistendi potentia, Voce, Verbo, Efficatia, Tres vero personae. Tria versantur in Voce, nempe Nomina, quae sunt signa eorum quae principalter cogitantur, per consequentiam autem etiam subiectorum. secundo cogitata, quae res subiectas referunt & exprimunt; vnde sunt omnibus eadem cogitata, propterea quod ex subiectis rebus eadem forma, & typus ingeneretur omnibus, non itidem etiam nomina propter diuersos sermones. tertio numerantur loco res subiectae, ex quibus imprimuntur nobis cogitata. Subiecta. Cogitata, Nomina, Ternario quoque compręhenduntur humanae mentis notae, & Scriptura. Vox, Conceptio, expressiones, in quibus aut vniuersa disciplina continetur, aut eorum medio disciplina paratur. Et ab his signis humanae animae Trini procedunt disciplinares actus, Scriptitatio. Locutio, Conceptio, Quo fit vt anima nostra in Trino resideat orbe, Trinisque inuestita, & circumuallata sit orbibus. Proprio, Intellectuali, ę seu? Corporeo, Vocali, Mundano. Scripto, Est quidem in Anima ignis, interior orbis, quo essentia Animae

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
