# Numerorum Mysteria 119

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/119

sunt enim Tres viae continuae, nempe Longitudo à summo ad imum, vel e conuerso; Latitudo à dextro ad sinistrum; Altitudo ab ante, & retro. In Cęlo igitur ad terram relato, relatio circumferentiae ad centrum caussat longitudinem ascendendo & descenden do. ordo autem signorum in circulo aliquo facit altitudinem, quia ab Occidente, in Orientem facit ante; sed retro est ab Oriente, in Occiden tem. alius vero motus facit latitudinem, id est, dextrum, ad sinistrum. Triplex est planetarum circulus, Deferens, Aequans, Epicyclus.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
