# Numerorum Mysteria 120-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/120-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/120-2

Deesse autem illi aliqua è tribus ratio, aut quarta illi ipsi addi nequit. Id igitur punctum cum se ipsum vnitate substantię, rationum vero per necessaria Trinitate metiatur, non immerito primi Entis internas coniunctiones, atque discretiones innuere videtur. Insunt tamen huic puncto ad extremas litteras ab, & be, eiuscemodi rationes praepostere, contrarioque nomine; ad mediam vero, totamque a bc vnanimi concordique nomine ratio exprimitur, est enim prioris finis; posterioris initium; mediae vero, totiusque lineae medium: Prioris, (Finis, Punctum, Medium, Totius, Lineae, Posterioris, Initium. TRINITAS in Magnitudine. Tria sunt Magnitudinum interualla, Longitudo, Latitudo, Prosunditas, Tres quoque magnitudines, et continuae qualitates, Linea, Superficies, Corpus, quarum idem fons atque initium, pun

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
