# Numerorum Mysteria 121

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/121

Quapropter apud Aegyptios aureis notis inscriptio inerat Mineruae templis: Ego sum quidquid est, quidquid futurum est, quidquid fuit. velum meum sustulit nemo. quem fructum protuli Sol est. Plato quoque in sexto de Rep. Solem aspectabilem Dei filij inaspectabilis filium, & imaginem appellauit. quasi per hunc tamquam per quandam Diuinam imaginem, ineffabilem Dei naturam concipere valeamus. Nam quod sensibilibus rebus est Sol noster; hoc intelligibilibus est Deus. Ille enim Mundum hunc aspeGregor. Naz. De ctabilem illuminat: hic inuisibilem collustrat. Ille corporis oculos laudibus Athanaita afficit, vt lumen ipsius intueri possint: hic mentes deiformes siij. reddit. Atque vt ille cum, & his quae oculorum sensu praedita sunt, & his quae in aspectum cadunt, hanc vim tribuat, vt & illa videre, & haec visu percipi possint, interim tamen ipse omnia, quae oculis subiecta sunt pulchritudine antecellit: eodem modo Deus, cum tam his, quae intelligentia vtuntur, quam quae mente & intellectu comprehenduntur, hoc afferat, vt & illa intelligant, & haec intelligentia percipiantur, ipse tamen intelligibilium omnium summus, & vertex, in quo desiderium omne consistit ac defigitur, nec supra eum vsquam fertur Rursus vt Sol plenus semper conspicitur, nec vnquam diminuitur: pari analogia Deus perpetuo perfectus exsistit, plenus potentia, intellectu, sapientia, immortalitate, & reliquis bonis omnib. Quemadmodum Sol, quantum quidem ad lumen attinet, circumscribi non potest; quantum autem ad orbem suum circumscriptus est: eo fere modo Christus (qui in psal. 11. Sole posuisse legitur tabernaculum suum, & a Malachia, Sol iustitiae Cap. 4 nuncupatur) quantum ad Diuinitatem, nullo modo circumscribi potest; qnanquantum autem ad partem visibilem, idest, ad carnem, circumscri ptus est.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
