# Numerorum Mysteria 122

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/122

Praeterea sicut Sol quantitate aequalis est, vt nec augescens nec decrescens, qualitate etiam similis, vt qui nec seipso calidior, nec frigidior fiat; non dissimili ratione, Diuina illa & immu tabilis natura, neque secundum quantitatem, neque secundum qualitatem, neque secundum vllam aliam motus speciem mouetur. Ad haec quemadmodum prius lumen conditum est, deinde illa luminu domus, hoc est, Solis corpus: eundem in modum Christus lux illa vera, secundum Diuinam suam naturam prius erat; secundum posteriorem autem humanitatis, & carnis assumtionem, Solis corpori comparari potest. Sunt & aliae caußae cur Christus dicatur Sol. sicut.n.Sol anno vertente, ad idem punctum, à quo cursum auspicatus fuerat, reuoluitur: eodem modo Christus à Diuina gloria citra egressionem egressus dispensationis suae cursu peracto, rursus ad seipsum reuersus est, hoc est, ad pristinam gloriam, & potestatem. Hinc sane Christus profectus est, atque huc venit, hoc est ex Patre & coelo, quo, confecto salutis nostrae negocio, se recepit. Christus etiam dicitur Sol, quia tempora efficit, hoc est, animae virtutes. Virtutum.n. semina nostris animis insita fouet, atque ad fertilitatem mouet, non secus atque Sol. sensibilis quatuor anni temporibus vires quasdam inserit, per quas fructus terrae maturescunt, ac perficiuntur. Deus.n.ad vtilitatem omnia dispensat, non secunda tantum, & prospera, verum etiam quae acerba videntur, sicut Sol non veris dumtaxat, atque aestatis caussa est, sed autumni, & hyemis. Quare in Diuinis scriptis est Sol hieroglyphicum prosperitatis, et consolationis, videlicet cum adfulget & Splendet. Psal. 20. Per diem Sol non vret te, hoc est, consolaberis, & eris voti compos Alias vero pro symbolo calamitatum, cum nimirum obscuratur, ac veluti occultatur. Ier. 15. Iohel. 28. Amos. 8. Praeterea vt Sol nedum visibilia omnia superat, sed ea quoque omnia quae viderit (nec.n. cuiusquam oculus diutius eum intueri potest) ita sane Deus à nullo intellectu creato sciri exacte, & comprehendi potest. Sol colores efficit (aut certe medium illustrat) & oculos veluti gignit, ac fouet. Deus quoque intelligibilium rerum & intellectuum simul auctor est, & qui solus mentis nostrae tenebras vere ac prorsus discutit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
