Latin
DE NVMERO XLV
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 125-2
Unproofread scanNot analysed yet
6. 9. 18. quam enim rationem habet 18. ad 6. eandem habet id, quo 18. superat 9. medium, ad id, quo 6. superatur a 9. quia vbique tripla. Et partes quibus hi numeri seinuicem superant, triplae similiter, nam 18. superat 9. medium nouenario, &9. superat 6. ternario. Rursus 9. medium aequa portione superat, &superatur. Harmonica proportio. Tripla Tripla. Potest &dupla proportio his terminis 9. 12. 18. considerari. Partes enim seinuicem superant ratione dupla. nam 18 superat 12. senario, &12. superat 9. ternario. Est autem senarius ternari duplus. Adhaec 12. proportione tertia superat, &superatur ab extremis. subtractis enim nouem, reliqua tria sunt nouenarij portio tertia: &subtractis 12. a 18, reliqua 6, fiunt maioris termini, nempe 18. portio tertia.