Latin
DE NVMERO XIX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 127-2
Unproofread scanNot analysed yet
quare timens sibi Iahacob, diuisit pueros super Liam, &super Rachel, &super ancillas duas. Non enim, vt plerique existimant, tres turmas fecit, sed duas, vnde etiam vbi nos habemus: diuisit, Aquila posuit: dimidiauit, vt vnum cuneum faceret ancillarum cum paruulis suis, &alium Liae, &Rachel, quae liberae erant cum filijs earum; primasque ire faceret ancillas, secundas liberas; ipse autem ante vtrumque gregem, fratrem adoraturus occurreret. sciensque binarium principem alteritatis gratum esse Esau, separauit de his quę habebat munera fra tri, hircos Viginti, arietes Viginti, tauros Viginti, asinas Vigin-Gen. 32. ti, camelos foetas cum pullis suis triginta, capras ducentas, oues du centas. &merito, quando non Sponte, sed metu muncra mittit ad fornicatorem, &profanum, intemperantem, iracundum, minantem parricidiale flagitium, cum denique qui pro vna esca vendiderat primogenita sua: quare nec Israel tunc appellatur, sed lahacob quod acutissimus Origenes adnotatum reliquit. Vera enim vocis in GenIsrael ratio est, quod contra Angelum steterit, conflixeritque ab Hebraico verbo n, idest conseruit manum. Hoc siquidem nomen ipsi Iahacob inhaesit a lucta, &insita fortitudine, qua cum Angelo tota nocte ad matutinam vsque auroram congredi ausus est. Per-Gen. 32. conctante enim post finem luctae Angelo ab eo: Quod est nomen tibi? respondit, lahacob. At Angelus ad eum: Nequaquam Iahacob appellabitur nomen tuum, sed Istael. quoniam si contra Deum fortis Eusebius fuisti, quanto magis contra homines praeualebis? Vel vt verti etiam Eccles. hist. li. 1. potest ex Hebraeo, Non solum lahacob appellabitur posthac nomen cap. 1. tuum, sed etiam Israel: quia si cum Deo fortis fuisti, quanto magis aduersus homines superior euades? Vt sit sensus: Non tantum sup plantator deinceps vocaberis, verum etiam fortis cum Deo. Quam ob caußam non debes fratrem tuum Esau formidare: nam si cum Deo li ctans euasisti victor, quanto magis homines superabis? Hanc interpretationem Iosephus comprobat his uerbis: σημανει ἱσραήλ κατὰ τὴν ἐξραίων γλῶτταν τὸν ἀντιστάντα ἀγγέλα θιοῦ· idest significat. Israel secundum Hebraicam linguam, illum qui aduersus Angelum Dei stetit. Neque tamen me fugit multos magni nominis viros voluisse dictum eße Israel tanquam videntem Deum, cum &nomen Israel inter Hebraeos sit etiam videns Deum. Nam &Iahacob paullo post initam cum Angelo luctam, appellauit nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, &salua facta est anima mea.