Latin
DE NVMERO XLVI
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 127-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO XLVI. Vadragesimus sextus numerus mystico suo calculo sacramentum inhabitationis Domini nostri in castissimo Virginis matris vtero cum nostrae substantiae, infirma susciperet, &tempus illius sacrae immansionis nobis conficit. Nempe Quadraginta et sex annis aedificatum legitur secundum Templum Hierosolymitanum, figura &typus sacratissimi illius Templi, in quo habitat omnis plenitudo Diuinitatis corporaliter, &quod Iudaeorum crudelitate dissolutum in triduo ab eodem Domino nostro excitatum est. Verum vt figura ipsa veritati accommodetur, pro annis illis Quadraginta sex, totidem dies accipiendi sunt, in quos si ducatur senarius numerus perfectus, colliguntur dies ducenti septuaginta sex. tempus scilicet nouen mensium, quo Christus in virginali thalamo antequam de eo, vt sponsus proceßit, habitasse monstratur. Et hoc est templum corporeum, quod sibi Christus ędificauit ex carne Adae, cuius nomen apud Gręcos ex litteris numerum 46. comprehendentibus conflatur. Tradunt. n. Pythagorici, assentiunt Aristoteles, &Hebręorum Cabalistę ipsa litterarum elementa certos quosdam numeros possidere, per quos ex proprijs nominibus in summam collectis, de rebus occultis elicimus sententiam, atque inde mutata fuiße nomina Abrahę, &Sarę, quo mutarentur &numeri, quos litterae prę se feGen.