# Numerorum Mysteria 127

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/127

Ex his item quae sunt in Mundo, manuducimur ad cognitionem attributorum Diuinae Trinitatis. Mundus enim sine Fecunditate Prole, & Amore perseuerare non potest. nam his sublatis, Mundum deficere oportet; Et Fecunditate Partu & Amore vnus est Mun dus. Vnius igitur Mundi sunt Fecunditas, Partus, & Amor. Nec Fecunditas est alius Mundus; & Partus, alius; & Amor, alius; sed sunt vnus & idem Mundus. Et sic haec sunt vnius Mundi, vt nihil Mundi sit absque illis. participatur enim Fecunditas Mundi, & Partus, & Amor in Angelis, angelice; in Hominibus, humanę: in brutis (vt ita dicam clarioris doctrinę gratia) brutaliter; in mineris, mineraliter; in Sole, solariter; in entibus, entice; in elementis, elementaliter; & ita de singulis suo modo. Et vnde habet Mundus illa, vt sit necessario ita Trinus, sicut vnus, nisi a Creatore? Est enim in Deo naturalis hęc perfectio, quam omnibus tribuit, vt sint meliori modo, quo eße possunt. Nam sine hac Trinitate Mundus naturam non haberet; neque naturalem persectionem; nec benedictionem a Deo possideret, quę in vnitate eßentię sic Trinitate lucet. Quemadmodum igitur Creator est vnitrinus; ita & creatum Trinum, & vnum est, cum creatum a se nihil sit, & omne id, quod est in hoc subsistat, quòd est imago, & similitudo Creatoris. Trinitas igitur, quae in creatura videtur, est a Trinitate increata, tamquam imago ab exemplari; & caußatum, à caussa. In Diuina igitur natura est Fecunditas, Proles, & Amor. Fecunditas Deus est, qui & origo, & Pater. Proles autem ipsius Fecunditatis, Filius. Amor vtriusque nexus, Spiritus sanctus. Proles, Fecunditas, Amor. Filius, Pater, Spiritus sanctus. Haec Diuinae foecunditatis consideratio reperitur in perfecto ma

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
