# Numerorum Mysteria 128

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/128

gisterio. Quandoquidem in essentiaperfecti magisterij, est operatio, ars, & delectatio. ex operatione ars, ex operatione & arte delectatio. Et quia fabricando fabri efficimur, operatio est foecunditas;ars, proles; delectatio, nexus: & est propinquior similitudo temporalis magisterij, ad ęternum magisterium creationis. Sic in essen tia exercitij est faciens foecunditas; id quod fit, proles: & facere ip sum, quod procedit à faciente, & eo quod fit, nexus. In natura etiam intellectuali speculatina, quae magis Deo similis est, quanta sit Fecunditas, Proles, & Amor, ostendunt libri innu merabiles, nam quot theoremat a circa veritatem generauit intellectualis Fecunditas? quot delectationes processerunt ab illis, & suauitates spirituales, quę fecerunt illos pro nihilo habere gaudia hu ius Mundi? Quandoquidem in illa natura intellectuali est Fecunditas, quae de se generat Verbum, seu conceptum intellectualem, & ab ipsis procedit amplexus seu uoluntas. Quando enim mens uerbum generat, seu notitiam, statim procedit amplexus, seu voluntas. sicut enim id quod non scitur, non amatur; ita non potest non procedere a mente & notitia voluntas. Scientia enim est de numero bonorum honorabilium; bonum autem est quod appetitur. omnia enim bonum appetunt. TRINITAS ad omnem affectum concurrens. Trinae actionum nostrarum sunt caussae; Trina agendorum initia; Tria ad omnem effectum concurrentia. quorum si quid defuerit, nihil absoluitur: &, si adsint omnia, pariter consummantur Scientia, Potentia, Voluntas. Vbi igitur haec Tria, Intelligere, Posse, Velle, vna, & concordi chorea inuicem colligantur, libera est, facilis, & non impedita actio; si tollas vnum aliquod, perfectionem imminuis. Hac Trinitate rerum conditor Deus opera sua perfecit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
