Latin
DE VNITATE
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 13-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE VNITATE. NITAS numerorum fons, &origo, Diuinae creaturarum origini, aeternoque principio similis esse videtur. per ipsam enim humana mens in Dei contemplationem congruenter tolli potest. Deum autem dicentes Vnum, non numero, sed simplici vniuersitate intelli gi volumus. Si quis enim dicat Vnum homi nem, aut Vnum equum, hic Vnum pro numero posuit, quia possit &alter homo, vel equus esse, &tertius: vbi autem secundus, vel ter tius adijci non potest, Vnus si dicatur, non numeri, sed vniuersitatis est nomen. Deum quoque dicimus Vnum, non quid sit exprimen tes, sed quomodo sit id quod est enunciantes. Porro si Pythagoricum, vel etiam Academicum percuncteris: Quid est Deus? responde bit, non solum a se tibi non poße dici quid sit; sed neque a te hoc iure quaeri, cum hęc de illo sit indigna quęstio, qui super omnem essentiam, superque omne intelligibile est; hoc a se dumtaxat posse asseuerari, esse illum Vnitati simillimum, immo eßentialiter, &simpliciter eße Vnum, à quo, &per quod, &in quo, &ad quod omnia sunt, &ordinantur, &permanent, &continentur, &implentur, &conuertuntur; esseque primum Vnum, et primum Ens. Sane Xenophanes ille Parmenidis praeceptor, &idem Pythagorae coaeuus, quamquam vniuersa cęlare mos illorum fuit; tamen visus est per spicue nobis explanare, quid ipsum Vnum esse intellexerit, de quo in rerum principijs verba fecerit. Dixit autem illud Vnum eße Deum, quo liquidius Pythagorae arcana nobis patefiunt, cum statuit, Infinitum, &Vnum, &Numerum esse prima rerum principia. Nam perinde atque Vnitas, numerorum; ita melior natura Deus, rerum omnium principium est.