Latin
131
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 131
Unproofread scanNot analysed yet
quodlibet enim creatum quantumcunque paruum, primo habet Esse cum omnibus alijs communes dein &propriam Formam, qua di stinguitur ab omnibus alijs; postremo &suum Finem, in quem or dinatur. Nihil enim frustra creatum est: &quo nobilior in se est aliqua creatura, eo perfectius in se illa habere dignoscitur. Homo enim habet suum Esse, suam Formam, suum denique Finem; sed om nia haec perfectius caeteris creaturis. Tria quoque in quaque creatura requiri scribit August. scilicet: Quis eam fecerit, Deus, Per quid fecerit, Per verbum. vt respondeatur: Quare fecerit. Quia bonus. Pater enim intelligitur verbi, qui dixit, vt fiat; quod autem illo