# Numerorum Mysteria 131

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/131

quodlibet enim creatum quantumcunque paruum, primo habet Esse cum omnibus alijs communes dein & propriam Formam, qua di stinguitur ab omnibus alijs; postremo & suum Finem, in quem or dinatur. Nihil enim frustra creatum est: & quo nobilior in se est aliqua creatura, eo perfectius in se illa habere dignoscitur. Homo enim habet suum Esse, suam Formam, suum denique Finem; sed om nia haec perfectius caeteris creaturis. Tria quoque in quaque creatura requiri scribit August. scilicet: Quis eam fecerit, Deus, Per quid fecerit, Per verbum. vt respondeatur: Quare fecerit. Quia bonus. Pater enim intelligitur verbi, qui dixit, vt fiat; quod autem illo

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
