Latin
DENVMERO IX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 132-3
Unproofread scanNot analysed yet
DENVMERO IX. Quenarius numerus ad Denarij non accedens perfectionem, sed vnitate minor, citra illum deficiens, rerum &operum imperfectionem ac diminutionem designat; mortalibus potius &δι6 rebus seculi competens, quam diuinis. Exhodi cap. 22. Decimas et primitias Deo offerri praeLeuit. 2 ceptum, nouem vero partes retineri. Quod ergo primum est, &decimum Deo offertur; quod Nouenario mensuratur, retinetur. quia reuera cuiuslibet boni operis inchoatio, &complementum, ac perfectio, Deo sunt ascribenda. quoniam sine Diuina gratia nullum bonum opus perficitur, aut completur. ipse enim Dominus operatur in Philip. nobis velle, &perficere. nec sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, tanquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Nouem igitur partes, idest, quaecunque imperfectio nobis est retinenda, &nobis ascribenda. Docuit hoc pater familias apud EuanMatth gelistam, qui hora Nona inuenit ociosos in foro. Legens diuina oracula vix, aut nunquam Nouenarium laudabiliter positum inuenies.