# Numerorum Mysteria 132-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DENVMERO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/132-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/132-3

DENVMERO IX. Quenarius numerus ad Denarij non accedens perfectionem, sed vnitate minor, citra illum deficiens, rerum & operum imperfectionem ac diminutionem designat; mortalibus potius & δι6 rebus seculi competens, quam diuinis. Exhodi cap. 22. Decimas et primitias Deo offerri praeLeuit. 2 ceptum, nouem vero partes retineri. Quod ergo primum est, & decimum Deo offertur; quod Nouenario mensuratur, retinetur. quia reuera cuiuslibet boni operis inchoatio, & complementum, ac perfectio, Deo sunt ascribenda. quoniam sine Diuina gratia nullum bonum opus perficitur, aut completur. ipse enim Dominus operatur in Philip. nobis velle, & perficere. nec sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, tanquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Nouem igitur partes, idest, quaecunque imperfectio nobis est retinenda, & nobis ascribenda. Docuit hoc pater familias apud EuanMatth gelistam, qui hora Nona inuenit ociosos in foro. Legens diuina oracula vix, aut nunquam Nouenarium laudabiliter positum inuenies.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
