# Numerorum Mysteria 132

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/132

eorum, quae sensibus subijciuntur, & generantur, & intereunt, de quibus nemo vnquam dubitauit. eiusmodi sunt animalia omnia, et quae gignuntur è terra: Alterum ea complectitur, quae licet sub aspe ctum cadant, semper tamen sunt, neque vllum habent ortum: cuiusmodi illam quintam naturam Diuinam esse arbitrantur Peripatetici, ex qua caelestes sphaerae & stellae vagae, & inerrantes constitutae sunt: Tertium genus earum substantiarum est, quae nullo mo tu agitantur. eas Pythagoras, & Platonici simplices, & ab omni corporis societate liberas eße dicunt; sed hoc tertium genus à Platonicis secatur in duo, Mathematicas, inquam, formas, & Ideas; Verum Pythagorici, & Peripatetici Ideas repellunt; & Mathematica relinquunt. Triplex est Substantia, Materia, Forma, Compositum: sic & Triplex definitio per Materiam, per Formam, per Compositum; & illę tantum sunt perfectae. Quę a forma sumitur definitio, principium est demonstrationis: quę a materia, conclusio est: quę vero ex vtraque constat, efficit demonstrationem positu differentem. Tria sunt vera principia rerum naturalium omni composito concurrentia, scilicet, Materia, Forma, & Priuatio.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
