# Numerorum Mysteria 133-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DENVMERO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/133-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/133-2

Considera Symeonem filium lahacob in Aegypto detentum, & Nouem fratres eius dimissos vt reuerterentur ad Patrem, quorum diminutum numerum dum specularetur magnus ille Scriba, non dixit eos ascendere ex Aegypto, quod ad hoc reor spe-Gen. 42. origenes ctare mysterium. sin diligentius consideremus, inueniemus, quia: Genes. nunquam fere in sanctum locum quis descendisse refertur; nec ad vi.Wb. 15. tuperabilem conscendisse memoratur. Nam de ciuitate sancta Hierusalem, quae pacis visio interpretatur, scriptum est: Ecce ascendimus Hierosolimam. Contra in Aegyptum (ea Mundus dicitur, Matt. 20. in quem Dominus descendisse in carne memoratur) qui ex semine Abraham nascuntur, descendißse scriptum legitur; & rursum filios Gen. 45. Amos 2. Iahacob ascendisse de Aegypto. Et de ipso Abraham sic dicitur: Descendit Abram in Aegyptum. item: Ascendit Abram de Aegyto ipse, & vxor eius. Tum deinde, & de Isaac dicitur; quia appa-Gen. 13. ruit ei Dominus, et dixit ei, non descendas in Aegyptum. Adhuc: Gen. 26. Videns, inquit, Iahacob, quia est commercium frumenti in Aegy-Gen. 42. pto, dixit ad filios suos: Vt quid desides estis, ecce audio quia est frumentum in Aegypto, descendit illuc. Et paullo post dicitur, quod descenderunt decem fratres Ioseph in Aegyptum compara-Gen. 42. re frumentum; cum autem dimissi reuerterentur ad patrem, eo quod, detento Symeone, Notiem essent, non est scriptum, quod ascenderint ex Aegypto; sed: Imponentes, inquit, frumentum su-Gen. 42. per asinos suos, abierunt. Quae de ascensione, & descensione dicta esse volui, quo diuinam paginam non inerudito sermone compositam; sed secundum disciplinam diuinae eruditioni accomodatam; neque tantum historicis narrationibus, quantum mysticis rebus, praecipue numeris, inseruire dignoscas. Pascha immolat populus, & alias celebrat festiuitates. omnis eius solennitas octauo absoluitur Exho. 1a. die, nec ad Nonum peruenit. Qui agnum Paschae parant, transaLeuit. 16. cta die Nona incipiunt praeparare. Dies denique propiciationis, & expiationis mensis septimi, post diem Nonam celebratur. Nouenarium numerum non in bonam partem accipi, & quartus Regnorum Reg. D. Hier. i Aggęu. 2. Reg Exho. Ezech 4. Reg. Psal. 9. Virg. Aen. 6.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
