# Numerorum Mysteria 134-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/134-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/134-2

ignis coniunctus rei combustibili, videlicet, in aliena materia; ignis mixtus, scilicet, in re elementata, in qua secundum quosdam ignis & alia elementa sunt actu, non quo ad esse primum, videlicet, formarum substantialium; sed quo ad esse secundum, nempe qualitatum suarum, quae sunt reductae ad medium; & ideo sunt ibi sicut extrema in medijs, & secundum aliquos non sunt ibi in actu; sed in virtute. Tria habet interstitia sphaera Ignis, videlicet, supremum, quod vocatur igneum; medium; & infimum, quod dicimus Olympum. Tripliciter apparet Ignis, nempe Flamma, Carbone. Luce,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
