Latin
136
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 136
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tria, sicut distincte sursum nascentia; ita &in imo efficientia vnum, nimirum Diuinarum Trium personarum mysterium nobis exponunt: quod tetigit Dauid haec canens de eloquio Dei quod oluuiae comparatur &imbri: Qui emittit eloquium suum terrae. &infra: Qui dat niuem sicut lanam. Postremo grandinem submittens, inquit: Mittit crystallum suam sicut bucellas. Per Crystallum, ob similitudinem, intelligens grandinem e nube deorsum in terram labentem; non autem terrestrem crystallum in subterraneis locis nascentem, quae haud aliter, quam securibus inde euelli &auferri queat. Quod si non de grandine, quae cito liquefit a Sole, velit quispiam intelligi; sed malit verti debere intelligentiam ad veram solidamque chrystallum, quam frigus intensissimum vsque adeo strinxit, vt nequeat deinceps ab ignis calore, aut a Solis ęstu, instar communis glaciei, dissolui, huius opinioni vltro subscribam. cum etiam in quibusdam plagis, &partibus Orbis in media aeris regione veram crystallum cum communi grandine gigni, &in terras e nube decidere, frequens experientia docuerit; cuius magnitudinem tangens, bucellę similem dicit, tantum, scilicet, quantum potest vna vice ori hominis intrudi. Aquarum motus tribus differentijs adimpletur, Fonte, Fluuio, Mari, Fons prima est aquae apparitio, &ex ipsis terrae visceribus emanatio, Fluuius medius est earum motus, quo in suum naturalem locum deuehuntur; Mare vero earum est receptaculum, congregatio, status, finis. Initium, Fons, Fluuius, Motus aquarum: Medium, Finis. Mare, Est igitur in Aqua quaedam Trinitatis imago. Nec mirum, cum ipsa sit vnum ex illis tribus, quae testimonium dant in terra ipsi Trinitati beatissimae, Spiritus, Aqua, &Sanguis. Spiritus, inquam, sanctificationis; Aqua ablutionis; Sanguis redemtionis. Extra de celebr. miss. cap. in quadam nostra. Arbor vna est, in stipite coniuncta, in ramis discreta; in quibus haec Tria profert Folia, Fructus. Flores, MVNDVS Trinus.