# Numerorum Mysteria 138-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/138-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/138-2

Seraelementaris apud nos (phic intellect. Est eodem huius motrix & dnam, vestibulum.s.cęin cęlis Jaquamodo super cęlum mentes Cherubicae. (lorum Luna. atque idem de cęteris elementis iudicari potest. TRINITAS in humano intellectu. Intelligibilis, immortalis, & incognita animę substantia ad ima ginem, et typicam similitudinem incogniti, & immortalis Dei exi stit. sicut enim Deus non est aliquid eorum quę sunt, sed ab omnib. diuersus; ita rationalis anima diuersa est ab omni creatura. nam neque Dei, neque rationalis animę substantiam quispiam hominum nouit a Mundi origine. Quis enim ausit affectare, seu sperare se posse, vel animę, vel Dei substantiam per imaginationem, nedum verbis concipere? euehit enim super hominis captum. quandoquidem cum Deus sit vnus, ipsa quoque vnica est, non ex partibus, vt corpus, composita, sed est simplex natura. & quemadmodum Dei locum nescimus, vbi habitet, sed tamen credimus quoniam semper vbique totus est in toto orbe, & totus in qualibet parte, vniuersa viuificans & gubernans, vt in Actis scribit Lucas, dicens, quod in Cap. 11.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
