# Numerorum Mysteria 138-5

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/138-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/138-5

Sed ab his accedamus ad Euangelium. nam & nos quinquagesimum diem Hebraeorum more colimus, quamuis, vt dictum est, illud intersit, quod illi propter sabbatum, hunc diem hebent sacrum: nos autem propter aduentum Spiritus sancti. quemadmodum & alia quaedam sunt in lege Moysis, quae apud eos quidem per figuram, & adumbrationem peraguntur, ac celebrantur; à nobis autem mystice & vere restituuntur ac perficiuntur. quo in genere illorum est Circuncisio, & noster Baptismus; corum Iubilaeus, quo terrae fit remissio & seruorum libertas, & noster Iubilęus; quo peccata dimittuntur, & à diabolica seruitute liberamur per Spiritum sanctum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
